monumenta.ch > Hieronymus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 24
Si quis enim secundum Ezechiel , uvam acerbam comederit, stupebunt dentes eius: ut non bene Scripturarum sanctarum testimoniis abutentes, comedentesque ea immatura et absque sua dulcedine, perdant robur dentium: ne possint dura commolere, et in alvum toto corpori profutura transmittere. Hunc stuporem dentium ciborumque penuriam dabo et in cunctis urbibus, atque in omnibus locis vestris, ut patiamini famem sermonis Dei, et eius panis qui de coelo descendit , et de quo in Psalmis scriptum est: Panem angelorum manducavit homo . Quae universa feci, non ob crudelitatem et saevitiam, ut haeretici calumniantur, truculenti et tristis iudicii, sed ut converteremini ad me, iuxta illud scriptum est: Frustra percussi filios vestros, disciplinam non recepistis .